PORTUS

PORTUS
I.
PORTUS
Hispanice Pvertos, proprie claustra Pyrenaeorum montium, seu fauces, alias Portae. Turpinus, Historiae Carola M. c. 11. Tunc Aigolandus fugiens transmeavit portus Aserros et venit usque Pampilonam. Et c. 21. dum Carolus portus cum 20. milibus Christianorum transiret. Ibique passim. Sebastianus Salmanticensis Episcop. in Histor. Ita ut ne unus Caldeorum intra Pyranaeos portus remaneret, etc. Guil. Britto, Philip. l. 1.
Usque sub Hispanos fines, portusque remotos,
Nonnullis etiam Gradus dicuntur, Vide in hac voce. Sed et in genere, Portus angustias montis notant, Nangius in Philippo III. Interea Comes Athrebati, qui, ut diximus, iuxta introitum Portuum cum valida manu peditum et equitum se tenebat, portus Cysereos evitando, etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et Not. ad Alexiadem, p. 301. qui vocem hanc apud Recentiores, non raro reditus et praediorum commoda, adeoque idem quod Gall. Raports et Revenus dicitur, quoque significare docet. Atque hôc modô capiendus Guntherus, Ligur. l. 8.
Vectigal, portus, cudendae iura monetae,
Cumque molendinis, telonea, flumina, pontes etc.
II.
PORTUS
litoralis Maris pars, quae navium stationi sit idonea vocatur Georgraphis. De quibus in genere notant, Portus Reales vocari, quorum talis situs, ut nullô ventô infestari queant: quales Ricciolus enumerat Portus Messanae, Carthagenae, Tolonis, Melitae, Ragusae, Harvichii etc. Illos vero, quos omni tempore ingredi liceat, Italis dici Porti d'entrata: ubi tempus affluxûs exspectandum, Porti di Marea. Iidem iuxta Portus ordinarie requirunt Navale pro fabricandis instaurandisque navibus: Pharos item seu turres, in signum Portus vicini aut ad scopulos declinandos, etc. Portus antiquorum descripsit olim libris 10. Timosthenes Archithalassus Ptolemaei II. sed qui interierunt: E recentioribus in iis enarrandis occupati fuêre Dudiaeus, l. 3. Funerius l. 2. Ricciolus, l. 10. c. 9. et 10. quem in Portubus Maris mediterranei Regionum que extra Europam se sequutum esse, profitetur Auctor Historiae Orbis Terrarum Geogr. ac Giv. Part. 1. c. 3. tote De Portubus non legitimis, qui aliter Stationes et Plagiae, dicemus infra aliquid, voce Refugia; uti de Portubus minoribus seu potius traiectibus, in Portu maiori, voce Scala. Coeterum apud Gentiles olim portibus praefuit Priapus, hinc Λιμενίτης, Λιμενορμίτης, λεμένων Δαίμων, πόρου Φύλαξ, Ο῾ρμοδοτὴρ, Ε᾿νορμίτης, Poetis passim appellatus, ut infra videbimus, ubi de eo, vide et Portumnalia supra. Alia notionem vocis vide supra in Porta, it. ubi de Claustris montium, ut et paulo infra. PORTUS MARIS ALBI ET MARIS GLACIALIS CELEBRIORES. α. In Mari Albo, celebres sunt Portus et Emporia Archangeli seu S. Michaelis, et S. Nicolai, ad ostia fluv. Dwnae: quorum detectio Richardo Chancellero Anglo debetur, A. C. 1560. ??? In extrema Lappia Portus Colae ad fluvium cognominem memoratur crebro, in Itiner. 3. Belgarum ad N. Zemblam, p. 49. et seqq. Atque hinc prope abest litoralis tractus Kegor et in eo Portus Costerbaven, Furnerio Generalis piscium apotheca dictus.
MARIS BALTHICI. Mare Balthicum Portus sustinet: in Suecia, ad Holmiam, Calmariam et Neapolim seu Nykoping; In Livonia, ad Rigam, in Sinu Livonico, iuxta ostium fluvii Dunae, Revaliam, in Sinu Finnico et Narvam ad ostium fluvii cognominis. In Prussia Ducali ad Memeliam, Pillaviam, indeque Regium Montem: in Regia, ad Elbingam et Danticum: In Pomerania Electorali ad Colbergam; in Suecica, ad Stetinum, Stralsunda et Rugam apud oftium Panti, tantopere Barchelio celebratam, quô Gustavum Adolphum Sueciae Regem cum in Germanicum iret bellum, duxisse docet Hister. l. 4. In Ducatu Megapolitano, Wismaria et Rostochium Portus habent celebres. Denique Lubeca ad Travam. Quibus addit praefatus Auctor Kiloniam, Ekelnfordam, Flensburgum ex Hosatia, et Hafniam ex Dania, ad Oresundam. NORVEGIAE, HOLSATIAE, BELGII, GALLIAE Et HISPANIAE. α. In Norvegia, celebris Portu est Berga. β. In Hosatia, Husum, Tonninga, Fridericopolis: Sic Hamburgo Albis et Bremae Visurgis navium accessum reddunt commodum. γ. In Frisia Orientali Emda Portum habet celeberrimum. δ. Belgium, et quidem Foederatum, habet e Westfrisiae regione Tesseliam et Uliam, Texel et Ulieland; Hollandia, Hornae, Enckhusae, Amstelodami, Rotterodami, imprimis Brielae et ab altero latere Insul. Helvoets Sluys, Item Goeream. In Seelandia, Ulissingam et Middelburgum: In Flandria, Slusas, etc. Anverpiae, Ostendae, Neoporti, navium stationes habet commodas: Dunkerkae item et Gravelingae, quae Gallici iam iuris sunt. ε.
Gallae portus sunt ad Caletum, Dieppam, Portum Gratiae, S. Maclovii, S. Brioci S. Brieux, Brivatum Brest, totius Galliae optimus, adeoque securus, ut appelletur vulgo la Chambre: Nannetes, Rupellam, Baionam. ζ. Hispaniae Portus, in ora Cantabrica sunt, Portus S. Sebastiani, vulgo Laredo, quo Carolus V. post abdicatum Imperium, exceptus est, A. C. 1156. S. Andreae, Villa Vieiosa, Corunna: et ab altero latere Gades, S. Lucae ad ostium fluvii Baetis. η. In Portugallia, ostium fluv. Palmae est Setubal, ad Tagi ostium Olysippo, et ante eam Cascalis seu Cascais: Item Porto, seu Port a port, ad ostium Durii fluv. PORTUS INSULANI MAGNAE BRITANNIAE Et HIBERNIAE. α. In Anglia, primum ipsô nomine celebres sunt Quinqueportus, vulgo the Cinqueports, loca in Cantio et Sussexia, ad fretum Britannicum sita. Nomina sunt, Hastings, Winchelsey, Rye, Rumney, Hyde, Dover, Sandvvich, Seaford: Plura enim eorum hodie, quam 5. Quibus addi potest apertum litus Cantii, quod Dovunes et Dunes vocant. Reliquos Portus in plaga Orientali praebent Neucastle, Hulla, Lyn, Tarmoub, Ipsvvich, Harwich, Coichester etc. in Meridiano latere occurrunt ad Chichester; Portsmouth, Insul. Vectim, Falmouth, Weymouth, Pleymouth etc. ss. In Hibernico Mari, est Portus Bristoliae ad Avonam et prope ostium Sabrinae. In Comitatu Penbrocensi Milfordshaven Estque hoc in Angliae Portubus memorabile, quod singulae nationes, vitandarum litium causâ: Belgae Sandvvich; Galli ac Veneti, Dover Hispani Pleymouth, Hiberni Segestriam Siester petant. γ. In Scotia, Portus sunt, Lith. prope Edinburgum, Portus item S. Andreae, Montross, Aberdon. δ. In Hibernia, Dublinum, Waxford, Bearhaven, Crookehaven etc. Hitlandia, Orcadum extrema, celebris est statione navium Belgicar. capturae Harengarum incumbentium, ubi ad 14. Iunii usque haerent, Locus Barcies Ree vocatur. PORTUS MARIS MEDITERRANEI, α. In Hispania Malaga, Carthagena, Alicante, Barcino: Sed Carthagena praecellit. ss. In Gallia, Massilia. ubi tanta securitas navium, ut nulla unquam ibi dicatur periisse: Tolonium, ubi triremium statio. et Antipolis Antibes, ad Insulam S. Margaritae. γ. Inltalia est Villa Franca, ad Sabaudiae Dueatum; Finalis ad Ducatum Mediolanensem pertinens: Genna, in cuius Portu praeter 5. aut 6. Galeae, aliae 25. semper in promptu sunt. In Ducatu Florentino est Portus Liburnus, Livorno, commerciis variarum gentium bceleberrimus. Romanum territorum habet Archaeopolim Civita Vecchia, sed aere insalubri nocentem: quae causa, quod Pontiam Insulam ab altero latere Romae sitam, Pontificiae classi commodiorem iudicent. Vetus Portus Ostiensis, in ostio Tiberis conditus et magnifice olim ab Imperatoribus excultus, Pontificis iussu destructus est, ne Turcis contra ipsam Romam castelli locô inserviret. Regnum Neapolitanum Portus habet ad Caietam, ad Neapolim, et ad fretum Mamertinum, ubi Rhegium Reggio: in Sinu Tarentino est Taranto: in Mari Adriatico commendant Anconam, Ravennam, Venetias etc. δ. In Turcico Imperio Portus exstant: In Europa, Ragusae: tum Porto Navarino in Morea, Porto Lione, Athenis, Portus Thessalonicensis, Portus di Salonichi, Portus Constantinopolitanus, tantae ad ipsas ripas profunditatis, ut naves M. D. doliorum capiat, fundi praeterea nitidi, et hinc ab urbe, isthinc a colle, in quo Galata, munitus. In Asia, habet Abydum, alteram Dardanellorum, quo Christianorum naves appellere oportet, ac Praefecto 100. aureos solvere, antequam Constantinopolim petant. In Asia minore Smyrnae Portus est, non magnae quidem profunditatis, interim commerciis frequentissimus: ut et Syriae portus Alexandretta, unde merces Aleppum transferuntur. Reliqui sunt: Tripolitanus Tripoli di Soria, Berytinus Baruti, Sidonius Saido, Ioppensis Iaffa. Ad Aegyptum est Portus Pelusii seu Damiatae, tum Alexandriae, ubi Gallicarum, Venetarum, Ganuensium et Ragusearum navium distinctae stationes sunt. In Barbaria sunt, Portus Tripolitanus, Tunetanus, qui una cum Bisertae portu successit in locum prisci portus Carthaginensis; Prtus Algeriae, Oranensis, et qui nunc Anglorum est, ad Fretum Gibraltar Portus Tingitanus Tanger. 1. Insulae quoque Maris Mediterranei suis Portubus insignes sunt: Tales enim, in Corsica, Portus S. Bonifacii, Calvi et S. Florentii di S. Florenzo: in Sardinia, Portus Calaritanus di Cagliare: Melitae Portus, duabus oblongis terrae cuspidibus inclusus et castro S. Elmi munitus est. Insulae Veneti iuris Portus habent Corsu, Portum Sidari et Portum Teno: Cephalonia Portum Argostoli: et Zacynthus Portum Chieto et Portum S. Nicolai. In Candia, commoditatem Portuum agnovêre Turcae, unde tantô eam conatu sunt aggressi. Cum enim prius classem suam quotannis Constantinopolim reducere cogerentur, Insulâ iam occupatâ non tutam solum navibus stationem: sed etiam fabricandis instruendisque tritemibus amplissimam com moditatem nacti sunt. Ex numero istorum indicamus Retinum, Caneam, Candiam, Spinam Longam, Carabusam et Sudam. E Candiae reginoe est Standia, locus itidem navium receptioni commodus: in Cypro, Portum nobiliorem habet Famagusta. PORTUS ASIAE NOTIORES. α. In Mari Rubro, prope Fretum eius Portus Aden et in intimo recessu illius Suez, antiquis Heroum Portus. β. In Sinu Persico Ormuz, et 250. leucis inde situs Portus Diu. γ. In Malabarico littore Portubus insignes sunt, Goa, Calicutum et Cochinum. δ. In Insula Ceylon, Portus Columbo. ε. In Coromandelico littore, Portus Palicatta. ζ. In Chersoneso aurea Malacca, totius Orientis navigiis frequentata. η. In India Orientali Belgarum clarissimus Portus est Batavia, in Insul. Iava maiore ubi et alium videre est Bantamensem. θ. In Luconia, famam habet Portus di Manilla. ς. Regni Sinensis Portus nobiliores sunt, Macao et Portus Liampo x. In Regno Iapaniae, Meaco. λ. In Mari Caspio Portum Mirkischlack commendat Olearius Itiner. Pers. cui adiungi potest ad ostium Volgae celebre Emporium Astracan: regni cognominis caput. PORTUS AFRICAE. In Orientalis Africae litore Portus est Mosambici, quo Portugallorum naves Indicae cursum dirigere amant. Praebet et Cap. Bonae Spei celebrem stationem commeantibus in Indiam navibus. PORTUS AMERICAE. α. In Continenti Americae Septentrionalis est Portus Nominis Dei Nombre de Dios, Portus Verae Crucis Vera Cruz, et S. Iohannis de Ulloa, omnium raestantissimus, in quem merces ex Nova Hispania et Philippinis collectae devehuntur, ut inde per Pahamam in Hispaniam transterantur: Ab altero latere est Portus Nativitatis Port. Natividad, et Portus Aquae Pulchrae Aquapulco. ss. America Australis habet Protum Carthagena, in quo mercium ex Peruvia supellex colligitur, in Hispaniam postmodum exportanda. γ. In Brasilia sunt portus Phernambuco, Todes los Sanctos seu Omnium Sanctorum, Portus Securus Port. Seguro, etc. Omnium totius Americae celeberrimus est, Portus Insulae Cubae Havana vocatus et veluti clavis Americae habitus, in quo omnes Hispanorum classes colliguntur, et Mense Scptembri in Hispaniam solvunt. δ. Inter Azores, Angra Tercerae urbs primaria ex Canariis Teneriffa quoque Portus suos habent: Posterioris S. Crucis dictus est etc. de quibus omnibus plura suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Portus — Saltar a navegación, búsqueda Portus fue un antiguo puerto de la ciudad clásica de Roma, erigido por orden del emperador Claudio en el año 42 d. C. Fue construido cerca de la desembocadura del río Tíber, en la margen derecha del río, a… …   Wikipedia Español

  • PORTUS — Le terme «portus» désigne des agglomérations naissant en Gaule du Nord à l’époque carolingienne. Certaines se trouvaient à proximité immédiate des anciennes cités, et étaient protégées par leurs murailles comme à Mayence et à Cologne, à Metz et à …   Encyclopédie Universelle

  • Portus — (lateinisch: „Hafen“) war Name bzw. Namensbestandteil mehrerer Orte im römischen Reich: die im 1. Jahrhundert ausgebaute Hafenanlage an der Mündung des Tiber, siehe Portus Romae. eine Siedlung an der Stelle des späteren Pforzheim. Portus Magnus,… …   Deutsch Wikipedia

  • Portus [1] — Portus (lat.), 1) Hafen; daher auch 2) Name mehrer Städte: P. Abucini, Ort im Gebiet der Sequaner in Gallien; j. Port sur Saône. P. Achaeorum, 1) Hafen der Stadt Grynion, s.d.; 2) Ankerplatz im Europäischen Sarmatien, zwischen Olbia u. Dromos… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Portus [2] — Portus, 1) Franz, geb. 1511 auf Candia, studirte in Padua, wurde Lehrer in Venedig, dann in Ferrara u. st. 1581 in Genf; er schrieb Commentare zu Pindar (Genf 1583), Sophokles, Thukydides, Aristophanes, Xenophon (Genf 1586) u. v. a. griechischen… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Portus — (lat.), Hafen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • portus — index haven Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • portus — portus, e, portuus etc., variants of portas …   Useful english dictionary

  • Portus — For homonyms, see Porto (disambiguation) Porto (Italian) or Portus (Latin) was a town in Lazio or Latium, just south of Rome, Italy. It was an ancient harbour on the right bank of the mouth of the Tiber.Ancient PortusClaudian phaseRome s original …   Wikipedia

  • Portus — Ostie  Pour l’article homophone, voir Hostie. Ostie, en italien Ostia ou Ostia Antica (du latin signifiant embouchure), est une ancienne ville d Italie, dans le Latium, située à l embouchure du Tibre, à 35 km au sud ouest de Rome. Ancien… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”